469
DE ENCHERIA.
51
Magna autem instrumenta concinnari solent & validissima, si cubi vio¬
lentia requiritur magna, quo pacto fieri solet in vulgatis olearijs molis. In
reliquijs si quid essentię restat, eae irrigantur nouo humore, cale fiunt, & de¬
nuò exprimuntur, quanquam in aliquibus non opus est calefactione, sed
duntaxat aspersione & maceratione aliqua.
Si expressio extrahere totum nequit, succedit ei operatio alia extra¬
ctoria, quandoquidem nihil essentiale neglectum cupimus: & sic succedit
ei destillatio, calcinatio cum filtratione, coagulatione & similibus.
Cęterum preli compendia sunt plurima. Quae leuius exprimi debent,
linteo inclusa vtrinque obtorquentur digitis: vel inter quadras tabula sue
lias coguntur. In hunc vsum etiam tabulae laeues, metallicae, ligneae, lapideae:
item forcipes cum dimidiatis globulis, similiaque comparantur. Nonnun¬
quam in cupas coniecta res molaribus oneratur lapidibus, &c.
CAPVT XXXVIII.
De prolectatione & sublimatione.
Prolectatio est extractio per attenuationem partium subtilium, ita vt ra¬
refactae inclinatione suae naturę à crassioribus in diuersum ferantur, ibique
consistant. Itaque etiam eiusmodi res, è quibus aliquid prolectamus, attenuato¬
riae vocantur, seu rarefactiles: & antequam consistar prolectatum, vel igne¬
um, vel aëreum, vel aqueum efficitur, vt ita mediante horum elemento¬
rum forma fiat prolectatio, & absistat à terreis fixis, vi leuitatis suae vel flu¬
xus.
Principaliter ita extractum est essentia. Inuertitur tamen nonnun¬
quam opera, vsumque praestat conuersum, vt essentia subsistat, euocetur
verò alienitas.
Cùm item essentiae coniuncta sit virtus, qua res vinere dicitur, seu in
vigore esse & valere: id à quo extrahitur, remanens in imo vasis, caput mor¬
tuum è contrario nominatur, qua tamen voce designatur nonnunquam &
essentia subsistens in fundo.
Saepenumerò etiam id quod prolectum est, capiti mortuo redditur,
quod vocant cohobare. Id cùm sit, plaerunque teritur fex, seu caput mor¬
tuum, & humore imbibitur paulatim, vnaque maceratur, vel si non est hu¬
midum, permiscetur conterendo. In adhaerentibus validè, id est cum vasis
iactura.
Fit & caput mortuum interdum materia salis.
Vis proliciens est calor, qui adhibetur secundum operis modum, rei¬
que naturam & scopum artificis variè. Ita materia opusque semper vas suum
requirit, idque compositum plurima ex parte. Et quędam primo statim opere
sat
i 3