519
THESAVRVS 141
Antimonij sic praeparati grana pauca
(quinque aut sex) miscent cum succi ellebori
nigri artificiose extracti scrupulo vno, vel
amplius, & formant pillulas, quas pillulas
vitae vocant, & mire praedicant. Et ne quid
desiderent lectores, etiam succi huius praepa¬
rationem, haud grauatè huc ascribam, vt in¬
telligant omnes nihil me habere, quod po¬
steritati inuideam, nihilque à Gesnero accepis¬
se, quod bona fide in communis reipublicae
literariae gratiam & fauorem, non sim red¬
diturus. Itaque ellebori succus sic extrahitur.
Ellebori nigri lb. j. maceratur in aqua cali¬
da aliquot horis: tum ea abiecta, affundatur
alia recens aqua, idque repetatur quater aut
quinquies, & demum illa aqua, quae non am¬
plius amara est, decoquatur ad consistentiam
mellis. Circa medium decoctionis, adde suc¬
ci halicacabi depurati y ij. s. sub finem verò,
anisi, cinnamomi ana y j. foeniculi y s. florum
nymphaeae y ij. (vbi considerandum, an haec
non in substantia ingredi debeant, sed potius
in vltima infusione ellebori poni, & simul co¬
lari, vt postea aqua sola decoquatur ad con¬
sumptionem) postremo addatur modicum
mastiches, aut saltem in formatione pillula¬
rum. Aluus ter aut quater nulla molestia sub¬
ducitur, & per multos etiam post dies, satis lu¬
brica manet. Quidam pro vna dosi harum,
petebat talerum sibi dari.
Antimonij praeparandi modum, quem
S 5