519
EVONYMI
est, dummodo sit purum, absque vlla nebula
vel macula nigra.
Antimonium vt vitri instar transluceat &
rubescat, ab insigni medico tanquam secre¬
tum Gesnero communicatum. Primo recipe¬
antimonij minutim triti, (super lapide, aut
marmore) quantum voles: id pone in ollam
nouam non vitreatam, quam in ignem me¬
diocrem impones, ita vt super latus iaceat,
sicuri figuli plumbum vrunt, & subinde agi¬
tato spatula. Vbi primum verò fumare coepe¬
rit fumo autem ceu veneno cauebis, si sa¬
pis) effundito in marmor & tere donec refri¬
geretur. Tum rursus in ollam impone, agi¬
tando vt prius, & cum fumare incipit, effu¬
sum terito, vt prius. Hoc repetito, donec in¬
cipiat leucophaei coloris fineri: alio quin enim
vitrum nigrescit, perficitur autem ferè deci¬
ma repetitione. Tum recipe antimonij crudi
vnciam semis, liquescat ad ignem fortem, &
antimonij leucophaei vsti, tritique, vt dictum
est, vncias quatuor: eas paularim in crucibu¬
lum immittas ad antimonij fusi semunciam,
donec totum immiseris, & ita simul liquari si
nito, cumque modico tempore colliquauerit,
effundas in lapidem laeuem ac frigidum. Re¬
frigeratum rursus liquato, idque repetito, do¬
nec ceu ignei coloris vitrum, rubini instar,
splendeat. Quod si praescriptum hoc diligen¬
ter sequaris, non fallêris, mihi crede.
Anti¬