519
THESAVRVS. 144
potest calcinando aduri. Fictile tandem vide¬
tur igniri, & licet rimam agat (sicut fecit hoc
nostrum) durare tamen adhuc potest, vsque
ad finem operis, nisi rima maior fuerit. Po¬
stea teritur in pila rursus, ac in tigillum im¬
ponitur ad spacium horae ferè, & ignitur per
mediam ferè horam, inde paulatim ignis inmi¬
nuitur, vt si quid alieni adhuc inest, auferatur
aut auolet. Tigillum tamen testa aliqua tegi¬
tur, vt citius igniatur. Deinde cum refrixerit,
additur z j. chrysocollae, cumque ea trita in mor¬
tario miscetur, & in tigillum imponitur hoc
totum, vt liquetur, ferrò vtere oblongo, peri¬
culum enim aiebat imminere in contingendo
materiam, qualis nam esset. Fusio autem, seu
eliquatio, per quam difficulter fit primo (per
horam enim ferè in foco aut amplius, cum ma¬
gnis carbonibus vndique circumpositis, & ma¬
gno folle, inflando subinde, crucibulo sem¬
per ignito apparente, vix tandem liquaba¬
tur) verùm vbi fuerit liquata, super marmore
aut lapide plano, funditur, secundum longitu¬
dinem ceu per fila crassiuscula continua. Lapi¬
dis color, qua tangitur albescit. Secunda li¬
quatio & reliquae deinceps, citius succedunt.
A prima fusione, statim incipiebat transpare¬
re in giluo obscuro: nec postea sexies liqua¬
um, in colore multum profecit, mansit ferè
in eodem. Cum fusa materia refrigerata est,
iterum teritur in mortario & liquatur.