519
EVONYMI
Aliter stibij quantum satis est, tere, ac in sub¬
tilissimum puluerem redigito. Laua primum
frigida fontana, vsque dum ea à lotione ma¬
neat limpida, rursum rosacea & cardui bene¬
dicti aquis laua, quas imbibat. Tum exce¬
ptus hic puluis insoletur, quoad coierit in
grumos, denuò in subtilissimum puluerem
redigito, tum crucibulo indito. Liquescat
moderato igne: cum primum luteus & arse¬
nici colore vapor coeperit exhalare, spumę¬
que purpureae, in summo labro intumescent,
ignem augeto, atque salis nitri, vrina hominis
rufi, dissoluti, vnà cum hydragyri (saliua seu
sputo eiusdem hominis, quoad fieri poterit fi¬
xi) ana (an partes aequales?) spectata quanti¬
tate torius, indito eodem, atque miscero, agi¬
tando rudicula ferrea, aut chalybea, donec ex
halarint penè vapores virides & lurei. Eius
viscositatem & pertinaciam glurinosam, sic
correxeris, & quod alioquin non verè liqui¬
dum erat, sed tantum intabuerat, instar glu¬
tinis, fluxile reddideris. E regione crucibuli,
lapidem marmoreum pones, & inter agitan¬
dum sensim rudicula in gyrum, spatula latio¬
re liquidum metallum, super marmoream
planiciem egerito: vbi opus est industria.
Nam summas partes & spumeas longiuscu¬
lè, medias propius, infimas & feculentiores
proximè cùm spatula egerito, id quod con¬
tinuis ductibus, ne misceantur summae, aut
infimae, medijs, quas medias scilicet, nam eas
ceu