519
THESAVRVS. 145
non expressit Gesnerus:) tunc sinitur refrige¬
rari: rursus liquatur vt prius, & refrigeratur,
id repetendum puto, ter, quater, nec opus teri
(vt puto) super marmore, & sic vapor eius
paularim consumitur, & color tandem muta¬
tur in croceum: sicque subtilis omnino & leuis
puluis croceus fit, qui fortior est, quàm vitrum
seu gemma stibij. Satis est ij, vel iij. eius grana
éxhiberi. Puluis est gemma stibij trita, crassiu
sculus est, nec ita leuis & croceus: cuius gra¬
na vij. & plura dari possunt.
DE ANTIMONIO PRAEPA¬
rato iudicium doctorum, deque
eius vsu.
De Antimonio, praeparato, quod instar
vitri splendet, sic quidam iudicat, ex lite¬
ris ad Gesnerum. Antimonij praeparati &
rubri essentiam ad iudicium vocaui, & inue¬
nio, vitrum hoc, non illud esse veterum Phi¬
losophorum, de quo multa scribunt, quám¬
uis ex eodem fiat, quia magis terrestre & cras¬
sarum partium est, ideoque licet aliquas vires
& facultates eius experiamur, eas ipsas tamen
quas veteres suo illi vitro ascribunt, mini¬
me possidet. Philosophorum enim vitri qui¬
dem nomen obtinuit, sed vitrum non est,
quin potius saccharum quoddam naturale,
& dulcae, crystalli instar pellucidum; & frigo¬
re, vt glacies, coagulatur. Huius praeparatio
non eadem est, apud omnes, ideóque non
T