519
EVONYMI
eadem quoque facit. Quod si ratam huius &
certam haberemus praeparationem, thesau¬
rus esset maximus.
De vsu Antimonij, vt ipse est expertus, sic
Gesnerus scribit. Antimonium praeparatum
(vt Matthiolus docet) dedi anno millesi¬
mo, quingentesimo, sexagesimo tertio, 22.
lanuarij, melancholico, qui manum sibi con¬
sciscere proposuerat, iuueni carnoso, nempe
grana V. ferè, trita cum paucula conserua ro¬
sarum, & vino in bolo: vesperi media tertia
(cum iam tres aut quatuor dies, minimo cibo
vsus, decumberet, & caput vix leuare posset,
nisi cum vertigine quadam, & daemones se
videre sibi immaginaretur, timidus & an¬
xius subinde, & Deum suspirijs inuocans)
hora vna post, iusculo pingui dato, vomi¬
tus processit, & aliquot deinde, simulque se¬
des: verum cum maxima molestia circa ven¬
trem & cor, & cum summo capitis dolore,
qualem se in vita nunquam expertum aie¬
bat, (sed augebat nimirum malum, latens
in eo melancholia, & quod cum siris maxi¬
ma esset insequuta, nimium aquae cum vino
bibisset) coenam detractauit, nihil dormiuit:
anxius subinde tota nocte, vomebat adhuc
paulo post octauam. Dabam rob. de rubo
idaeo, de ribes, de cotoneis. Rosas cum vino
& aqua calefactas, praecordijs imponebam.
Postridie mane datum ei, licet nolenti, in¬
iusculum