519
THESAVRVS. 149
De Antimonio praeparato, eiusque vsu, sic
quidam alius doctus ad Gesnerum scribit. Mit¬
to hic tibi vel minimum frustulum stibij prae¬
parati, prout D. Matthiolus super Dioscori¬
dem docet, cuius insignes enumerat vires, de
quibus si certo constaret, quis obsecro me foe¬
licior esset? qui hoc pharmaco à diuturno il¬
lo meo & saeuo morbo liberari possem, vt
ibidem historiam cuiusdam flatuosi ita cura¬
ti, recitat. Puluerem huius ego hactenus plus
quam viginti varijs aegrotis exhibui, in qui¬
bus omnibus, primo quidem vomitum, de¬
inde verò aluum, satis copiosè & haud incle¬
menter etiam (sicut Matthiolus eo in loco
asserit) concitauit. At quamuis quidam ex
ijs postea melius habuerunt, nullus tamen
mnino à morbo liber euasit. Ideò num saepius
fortassis exhibendum sit, iam ambigo. No¬
biles nostri valde commendant, cum in tam
parua quantitate sumptum, tam egregias in
euacuando exerat vires. Soleo cum suauissi¬
mis conseruis succisque hoc venenum permi¬
scere, ita vt sine omni nausea, facilè id deuo¬
rare queant. Ego ipse quoque tandem vsus sum,
duobus tantum granis, cum aliâs tria exhibeam,
& certè sine aliqua ferè molestia: primo vl¬
tra semilibram porraceae bilis, cum tenacissi¬
ma pituita euomui: postea nouies satis co¬
piosè egessi, at morbus inde nihil remisit,
imò deterius aliquor postea, diebus habui
quod mihi hypochondriaca melancholia af¬
T 5