519
EVONYMI
fecto) ab omnibus purgantibus medicamen¬
tis accidere solet, siue vehementia siue mitio¬
ra fuerint, etc. Quod si aliquis ad vomen¬
dum facilior sit, & ad expurgandum diffici¬
lior, aut saltem mediocris, huic tutò hoc sti¬
bium propinare poteris duorum vel trium
granorum pondere. In ijs verò qui difficulter
vomunt & lubricum aluum habent, aut de¬
bilioris naturae sunt, vt picrocholi, non abest
periculum, id quod ego studiosè hactenus ob¬
seruaui. Haec ille.
Rursus alius quidam Medicus, de antimo¬
nij praeparati vsu, ad Gesnerum scribit. Anti¬
monium ad te mitto, quemadmodum petiui¬
sti, igne pręparatum & puluerisatum, non po¬
tui autem integrum nunc habere: mitto au¬
tem geminum, alterum quod ad nigredinem
vergit, est illud ipsum quod hic multis fuit sae¬
pe exhibitum. De eius vsu innoxio possum te¬
stari, sed arbitror alterum esse adhuc melius
& praestantius. Qui eo vtuntur, ferè in pil¬
lularum forma exhibent, facta incorporatio¬
ne cum idoneo serapio. Exhibent verò paulò
ante cibum, ita vt cibus medicamenti assum¬
ptionem mox sequatur, ita retineri affirmant
& operationem eius esse potentem. Reijci
verò vomitu plerunque, si longius sit inter
assumptionem medicamenti & cibi interual¬
lum.
DE OLEO SVL¬
furis.
Sulfur