519
THESAVRVS. 151
mel copiosè affundendum, sed paulatim. At¬
que si hoc modo perrexeris, colliges oleum
rufum, obscurum, quod seruari debet in vitro.
Hoc quoque oleum, inquit Leonh. Fierauant.
lib. 2. Capric. tantae est efficaciae, & virtutis,
vt vix quisquam satis credere possit, si effe¬
ctum non vidisset. Ego, inquit, nunquam eo
sum vsus, quin non miracula viderim, praeser¬
tim, vt idem testatur, si per os exhibeatur. Da¬
ri verò potest cum appropriatis aquis, aut sy¬
rupis liberè, ad grana quatuor, ad sex, neque
vlterius tamen. Potest coniungi cum omnis
generis electuarijs, & pillulis, quoniam hoc
modo multò foelicius operationem propriam
perficiet. Confert omnibus morbis tam cali¬
dis quàm frigidis, &c. Sed & efficacissimum
idem hoc oleum est ad dealbandos dentes, exic¬
cat enim vehementer. Vtitur eo quidam ma¬
gni nominis, in Gallicis vlceribus & virgae,
licet enim primò mordicet, postea tamen do¬
lorem & vlcus aufert. Ardor eius extinguen¬
dus est albumine oui conquassato, & iniecto,
aut cum vnguento de cerussa, aut butyro lo¬
to. Valet & ad vlcera praua gingiuarum, &
oris in pueris, ad gangraenas, ad verrucas
(quod ego in meipso sum foeliciter expertus)
& alios contumaces morbos. Ad fistulas ani
& caeterorum membrorum, oleum sulfuris
per firingam inijcitur, & ardor, si quis fue¬
rit, vti supra, extinguitur: replet verò fistulas,
ex puluere ellebori albi, & est bonum.