519
EVONYMI
bus vti ros desudabat, & dulcissimum esse re¬
peri, eo mane nihil aliud in prandio edere vo¬
lui, quàm panem & florem illum sulfuris dul¬
cissimum, & hoc est illud, ex quo perfectissi¬
mum conficeretur oleum. Et rursus alibi, in¬
quit idem. Oleum sulfuris destillari potest,
tum ex apyro, hoc est, sulfure ignem non ex¬
perto, tùm ex eo, quod ignem est expertum,
At verò optimum esse conijciendum est ex
flore sulfuris oleum: ex sulfure verò ignem
experto, depurato scilicet, ac à lapidibus &
terra vi ignis defaecato melius: ex eo vero,
quod ignem non est expertum, bonum. Sul¬
fur seorsim ac simpliciter sic destillatur. Pa¬
retur ante omnia ex vitro aut terra inuitrea¬
ta forma campanae amplae, ad formam fe¬
campanae, qua reliqui liquores destillan¬
tur: ea liberè in aere, vt nihil quicquam ea
parte qua dependet contingat, ex filo seu cor¬
da suspendatur. Sub hac campana, vas aliud,
angustius tamen campana, terreum aut ferreum
collocetur, cui sulfur tritum imponendum est.
Distet verò campana à subiecto vase tantum,
quòd fumus exiens, ignem non suffocet, sed
liberè in campanam recipiatur. Mouendum
vero aliquando erit sulfur, vt liberius ardeat.
Animaduertendum autem est, oleum non
ita cito in campanula colligi, vt destillet, sed
id aliquando altero demum die apparere, &
ex quinque libris sulfuris, vix vnciam olei col¬
ligi. Est autem sulfur tritum non simul & se¬
mel