519
THESAVRVS. 152
vitrum, ita vt omnes partes vitri tantum ma¬
defiant, deuoluendo aquam vitae ad omnes
partes vitri. Deinde vitrum totum operia¬
tur orbe ligneo, interposito folio papyra¬
ceo, ne quid euaporet, & in locum frigidum
& humidum ponatur dies aliquot, donec
mnis materia in fundo resideat, & destilletur
per alembicum vitreum. Vel si tota materia
sit clara, in aliud vitreum vas clarum, ob¬
longum ponatur, & separetur, vt olea sepa¬
rantur.
Alius modus è sulfure viuo, quem qui¬
dam Medicus mihi indicauit. Primum calci¬
nari sulfur molicè debet, sed cautè ne vra¬
tur, aut inflammetur, ita vt ferè in puluerem
redigatur. Postea destillato id per ascensum,
facilè enim ascendit. Caeterum difficile esse
hoc oleum parare, affirmabat, nec posse se de¬
scribere, sed opus esse praesenti inspectione.
Ad Gesnerum missum fuit alicunde paruum
frustulum sulfuris sublimati, ex quo oleum
fuit extractum: quod non aliter astringit, quam
oleum Vitrioli, & est aqueae potius substan¬
tiae, quàm oleaginosae, quod miror. Ex epi¬
stola quadam ad Ges.
Rursus ad Gesnerum à veteri amico, & viro
docto, de eodem sulfuris oleo sic est scriptum. Sul¬
fur ignem nondum expertum in lebete fictili
accendatur, & supra lebetem capitellum, vt vocant,
seu campana (vitrea nimirum) luto incrusta¬
ta collocetur in tripode, vt halitum sulfuris