519
EVONYMI.
excipiat, qui ibi densatus in oleum, per cana¬
lem seu nasum campanae extillat in vas sub¬
iectum, recipiens nominari solitum.
Alia ratio. Quidam alia ratione conficiunt.
Ad partem vnam sulfuris triti, addunt par¬
tem alteram silicum in puluerem itidem re¬
dactorum. Hanc mixturam in retorta àd le¬
uissimum ignem apponunt, & oleum opti¬
mum eliciunt. Quod oleum quibus in morbis
vsurpetur, & quo cum exhibeatur in singu¬
lis, quaque mensura & quomodo, breuiter
stendendum.
Vsurpatur hoc oleum in morbis frigidis
quorum causa sunt humores vel frigidi vel pu¬
trefacti, aut in quibus flatuum adest copia: vt
in febribus putridis, tertianis, quotidianis,
quartanis, in peste, in vulneribus, in vlceri¬
bus maximè cauis & sinuosis, in affectibus
plerisque cerebri, oris, dentium, ventriculi, he¬
patis, lienis, matricis, vesicae, intestinorum &
articulorum, ijs videlicet qui ex humoris
bundantia, aut putrefactione proueniunt.
Datur autem pauxillum huius olei, cum de¬
stillatitio liquore vel decocto herbae conue¬
nientis, pro cuiusque partis & affectus qua¬
litate. Mensurae modus hic est, Gallinae pen¬
na in oleum intingitur, atque inde mox extra¬
hitur, & quod adhaeret pinguedinis seu olei
pennae, id in liquore, seu decocto diluitur, &
datur bibendum aegroto.
Quibus autem coniungatur in singulis
affectis