519
EVONYMI
omnes doleant, decoctum mentae calidum, cui
immixta sit olei guttula vna atque altera, ore
continendum est.
Oleum sulfuris, Romani cuiusdam medici,
ex quodam lib. manuscripto secretorum, trans¬
latum ex Italico. Oleum sulfuris facilè quidem
& citò cum vitrea campana paratur, sed melior
modus & perfectior hic est. Puluerisetur sul¬
fur subriliter, & de pumice tantundem pistetur,
quę duo misceantur simul & ponantur in retor¬
tam, cui adiunctum sit satis amplum & magnum
recipiens, & bidui spacio, leuissimo igne oleum
sulfuris destillabis, quod Italis dicitur oleum,
Da grata, ouero, De regestro. Additur autem
pumex, ne sulfur ascendat, ac etiam citius va¬
pores sursum mittat. Eaedem penè facultates
assignantur ei, quas modo supra recensuimus,
nisi quod in paucissimis hanc diuersitatem no¬
tauimus. Valet ad vulnera, accipiendo pulue¬
rem ex folijs quercus, pimpinellae, agrimo¬
niae, consolidae maioris, hyperici, quibus
mnibus benè contusis, decoquantur in vino,
& colaturae admisceatur pauxillum huius olei,
aut saltem quantum satis sit pro malitia, & ma¬
gnitudine plagae. Cum hoc decocto lauetur
vulnus recens aut inueteratum vlcus, & subitò
curantur. In morbo Gallico post sufficientem
purgationem, valet oleum eodem modo, quo
supra. Atque haec quidem, & alia supra scripta,
quae huc referendam, perhibentur experta à me¬
dico Imperatoris Bononię, & ab alio Romę.
Oleum