519
THESAVRVS. 154
Oleum sulfuris odoriferum, & potabile,
quod sanat & curat ferè omnis generis mor¬
bos, vtcunque pertinaces & malignos ex lib.
Italico secretorum Fallopij. Sulphur pulueri¬
zatum crassiusculè, ponitur in vas terreum, cui
per spacium duorum vel trium digitorum su¬
pra suspendatur campanula seu capitellum na¬
sutum, cui accommodetur recipiens, in quò
sit musci aliquid dissoluti in aqua rosarum. Qui¬
bus peractis, accenditur sulfur, & fumus in ca¬
pitellum recipietur. Priusquam autem sulfur
destillet, in capitelli parte interiori generabi¬
tur quasi tunica quaedam, aut pellicula (neque
enim quicquam prius destillaret, quam ita pel¬
licula intrinsecus fuerit nata) semper adden¬
do aliquid sulfuris, vbi prius fuerit absum¬
ptum. Hoc oleum ita destillarum, fit suaue,
doriferum, & gustu acidum valdè. Iam vt po¬
tabilè fiat, & per os sumi possit, fiat iulep ex
melle, quo ex saccharo quoque fit modo, &
huic instilletur tantum de oleo sulfuris iam fa¬
cto, quantum videbitur tùm ex vsu esse, tum
verò ne nimium acescant. Hac potione prouo¬
cabitur sudor & vrina, dissecat & digerit
mnes prauos stomachi humores, omnes fe¬
bres, quae cum frigore inuadunt, sanat, lapi¬
des renum dissoluit, omnis generis vlcera sa¬
nat, si madefiant hoc oleo, quandoquidem ex
natura propria calefacit & exiccat. Atque haec
omnia oleum sulfuris, eo modo pararum, prę¬
stare, certo experimento & infallibili comperi,
V 2