519
EVONYMI
Alium modum, per destillationem nimi¬
rum, docet idem author, lutatis scilicet & si¬
gillatis iuncturis, procedatur lento igne sem¬
per augmentando mediocriter. Hoc modo
destillatum oleum, est maximarum virtutum.
Primo expellit omnis generis apostemata in¬
terna corporis, ad superficiem, si accipiatur
de eo tribus vel quatuor diebus de mane z j.
(vide ne nimium pro vice vna) cum iusculo
aut vino, aut simili liquore. Valet ad asthma,
ad tussim, ad catarrhum, hepatis malas dispo¬
sitiones, ad omnis generis scabiem, & maxi¬
contra pestem. Vulneribus & vlceribus
est thesaurus.
Alius modus. Accipiatur vas aliquod fer¬
reum, quod cum alembico sigillari, possit, al¬
tum sex digitos aut paulo altius, idque parte in¬
feriore per duos digitòs, habeat foramen am¬
plum triùm digitorum, per quod sulfur im¬
mittatur. Huic vasi imponatur alembicum
perlutatum cum luto; deinde per foramen in¬
ferius accendatur sulfur; & ardeat tandiu
quandiu voles, & effluet liquor guttarim. Et
hic modus licet sit fastidiosus, est tamen mini¬
contemnendùs.
Fit quoque ad opera Chymistica oleum sul¬
furis per descensum, hoc modo. Sulfuris ci¬
trini vel viui triti pars vna in testa terrea len¬
to igne liquefiat, & miscè cum eo tandundem
aluminis rochae etiam àd ignem liquati. Po¬
stea tere simul & mitte in descensorium sub¬
terra