469
54
ALCHEMIAE LIB. I.
Est & cùm non continuatur alembicus Aludeli, sed per digitos qua¬
tuor aut sex distat, idque propter spirituum noxiorum copiam. Fumidi enim
& nimis acres ad latus repercutiuntur disceduntque: corpulentioribus in
galea (tunc enim loco alembici galea, vel campana argillacea vtimur) haeren¬
tibus. Pro aludele etiam vsurpari potest catinus vel olla fundi plani, qua in
prunis disposita, materia intus contenta subinde per rutabulum commoue¬
tur, vt fumi soluantur, & rectà imminentem galeam subintrent. Interdum
non vna galea est, sed plures, vt quinque, nouem, &c. Impositae mutuò, &
inferioribus latius pertusis, summa verò vel solida, vel paruum foramen in
vertice habente. Hoc modo etiam diuersa sublimata possunt excipi. Pro ga¬
leis sumi possunt ollae, vel catini: imò & cucurbitae obliquè locatae, & in fun¬
do perforatae: quae tamen magis congruunt sublimationi continuae, ita vt
occurrat cucurbita excipiens, inferiori cucurbitae in catino locatae.
Affinis tali sublimationi est in metallicis officinis fauillarum collectio
cuius gratia concamerata praefurnia plaerumque desuper furnis imminent,
& lateribus adhaerentem fauillam capiunt.
Altera sublimatio per distantiam est vaporosorum, estque pro destilla¬
tione, nec quicquam distat ab apparatu destillationis, nisi quod alembicus
sit caecus, ita tamen conformatus, vt vndique propendente limbo, tanquam
sacco excipiat concretos vapores. Ita Auicenna dicebat aquam corrigi sub¬
limatione. Cùm sat aquae collectum est, exhauritur, vel emittitur per tubu¬
lum alembici.
Etiam haec sublimatio potest fieri absque continuitate. Nam pro
lembico super olla, vel alieno, in quo est aqua bulliens, vel simile, accom¬
modatur vellus vel lana bacillis sustentata, vel suspensa. Haec cùm sat vapo¬
rum concretorum combibit, exprimitur in labrum vel patinam.
CAPVT XL.
De sublimatione per superficiem, quae Epipolasis.
Epipolasis est, cùm sublimatum ad superficiem duntaxat ascendit, eique
insidet.
Et primùm quidem è centro ad superficiem essentiae extrahuntur, sed
nonnunquam eadem operatio inseruit repurgationi.
Duplex est: sicca, & humida.
Sicca est cùm immediatè ex re ipsa sublimatum efflorescit, eique cohae¬
ret proximè in sicco.
Et peragitur modis varijs, opera caloris eleuantis, & clausuris apertis
viam egressui laxantis.
Aut enim igne circulari interueniente vase clauso, tanquam per to¬
stionem protrahitur exugiturque substantia è centro in apertum: cuius appa¬
ratus