469
DE ENCHERIA.
55
ratus est idem qui destillationis descensoriae per ollas: quanquam & in cli¬
bano possit perfici re inclusa ollae, vel sphęrae.
Aut in fornace reuerberij vel anemia ouum Physicum cum materia
ponitur, adhibitoque igni subtus potius, flos eleuatur, & vt ille modus in li¬
gnosis vsurpatur, ita hic in mineralibus magis. Addi plaerumque solet adiu¬
mentum eleuatorium, veluti sal ammonius in stibio. Quod sublimatum est,
abstrahitur penna, & eluitur.
Idem etiam nonnunquam fit in aludele cum alembico caeco: & saepe
coniunctum est cum Eparsi, quibusdam partibus, quae scilicet sunt spirituo
siores, ad summum ascendentibus, quibusdam capitis mortui extremitati
insistentibus.
Est & cum tardo caloris motu longo tempore in superficie efflorescit
pars substantiae subtilissimae: & hoc procurat artifex per naturam potissimum.
Ita enim è lapidibus metallicis existunt metalla pura puta: ita è succino suc¬
cus nobilis, &c. Sic resinae ex arboribus, muscus ex cranio, &c. Hoc autem
coniunctum plaerumque est cum putrefactione sicciore, in qua calor conna¬
tus & humidum insitum euocatum foris consistit.
Epipolasis humida est, cùm è re in humore excedente collocata, subli¬
matum enatat emergitue vsque ad summum, vbi subsistens apparet. Itaque &
sublimatio per enatationem seu emersionem appellari potest. Adiuuatur
autem hęc leuitatis naturalis inclinatione, & dissidio diuersarum substantia¬
rum: & procuratur per calorem non modò actualem, sed & potentialem.
Ibi quidem cum elixatione, rebus prius comminutis, est: hîc autem cum
corrosione. Sed & cum in aqua res putrescit, euenire istud solet. Itaque mi¬
ni strant hîc elixatio, putrefactio, & corrosio, concurrente comminutione,
maceratione, digestione, & similibus.
Erodentia autem sunt potissimum aquae soluentes vt lixiuia acria, spi¬
ritus vini exacerbatus, aqua mellis, acetum destillatum, aqua fortis, & similes
in quibus delectum esse oportet ratione vsus. Humor verò elixationis est
qua quaeuis, & oleum. Item vinum, & nonnunquam pinguedines pro re¬
rum natura.
Ita quod in abdito naturae complexu detinebatur, per calorem libera¬
tur, & in humore ad diuersam fertur regionem: vnde abstrahitur, eluitur
corrigiturque vt decet: sicut in oleis & tincturis praecipitur.
Famosissima hic est Philosophica sublimatio per aquam permanen¬
tem, seu acetum acerrimum, quam & ignem gehennae appellant. Ea est cum
amalgamatione, & peculiaris electro metallico, nec indiget semper exter¬
no calore, nisi fortè modestissimo. Affinis autem est ei sublimationi, qua Vi¬
stadius facit auri quintam essentiam, quanquam hoc non fiat sine calore
feruido.
Notabis, quod, vt occultent hanc sublimationem, dicant suam sublimatio¬
nem
k