519
THESAVRVS. 156
Aut conijciatur sulfur tritum in fer¬
uentem aquam, decoquatur, donec terre¬
na pars resideat, oleosa verò in superficie
natet.
Aut recipe olei seminis lini partes ij. mit¬
te in ipsum partemj. sulfuris viui, & simul
ptime terè, & dimitte sub fimo per duos dies,
in vase bene obturato, eritque clarum &
pulchrum.
DE OLEO VITRIOLI
De faciendo oleo Vitrioli, ex
Valerio Cor¬
do ferè.
Oleum Vitrioli, quod à quibusdam
leum vitae appellatur, aut Melancho¬
lia artificialis, quodque nonnulli volunt au¬
ri potabilis speciem facere, propter ea, quod
minera vitrioli, species sit minerae auri, à
Chymistis pariter & medicis expetitur
Est autem etiamnum hodie in frequenti
mnium penè Medicorum vsu, ideoque tan¬
quam res secretissima occultatur & sup¬
primitur. Est autem nihil aliud, quam
aluminosa qualitas & substantia, ex vitrio¬
lo per artem extracta, modicéque sulfuri
mixta. Nam ipsum vitriolum ex quo fit,
V 4