519
EVONYMI
triplici constat mixtura, videlicet multo alu¬
mine, modica aerugine, & pauco sulfure. Alu¬
minosa enim aqua in metallis, per aeris venas
& Marchasitam destilians, aeruginosam qua¬
litatem acquirit, & suifuri, quod Marchasitae
inest mixta, paulatim concrescit, aut industria
ad spissitudinem coquitur. In destillando au¬
tem aluminosus & sulfureus vapor tantum
ascendit, aeruginosa qualitate in fundo retor¬
tae relicta: quo fit, vt hoc oleum aluminis, &
non aeruginis saporem habeat. Est autem du¬
plex hoc oleum, austerum videlicet & dulce.
Austerum duplici constat mixtura, hoc est, alu¬
mine multo, & modico sulfure. Dulce verò
simpliciter sulfure constat. Nihil enim aliud
est, quàm liquidum sulfur, ex austero oleo ex¬
tractum. Quapropter gustu nequaquam alu¬
men, sed sulfur aemulatur. Faciendum autem est
vtrunque maxima cura & diligentia, adhibi¬
tis, apta fornace, retorta & receptaculo: fi¬
quidem aptitudo instrumentorum, vt asse¬
runt Chymistae, magistrum parit. Hactenus
Cordus. Caeterum hoc loco, quid nomine
lei vitrioli veteres Philosophi intellexerint,
hoc ne oleum nostrum, cuius descriptiones
sumus daturi, an verò aliud quippiam, quod
modo praeparandi saltem differat, non mate¬
ria ex qua, non sine ratione quidam huius ar¬
tis peritus dubitat. Cum enim praeter alias
eius, penè innumeras facultates, etiam cor¬
rodendi vim in se contineat, (id quod etiam
ex eo