469
56
ALCHEMIAE LIB. I.
nem non esse in altum eleuationem, sed nobilitationem, qua ignobile exaltetur ad
praestantiam summam.
Neque verò taedium obrepere oportet, quod non simul totum eleue¬
tur repente. Quorundam ea natura est, vt paulatim emergant tempore
longo, idque mutatis non rarò menstruis, dum tam arctè occlusa est natura, vt
citius obtundatur vis resoluentis, quam reseretur claustrum. Et vt tunc reno¬
uando humor est, ita quoque particulatim abstrahendum sublimatum, se¬
orsimque colligendum, donec nihil relinquatur praeter feces, seu caput mor¬
tuum proiectile.
Porrò illiusmodi sublimatio famulatur dilutioni interdum, & distra¬
ctionibus, dum confusae diuersae substantiae per sui temporis quietem sinun¬
tur discedere, & postea separantur.
Cognata emersioni est eleuatio vini per mediam aquam, qua simul
fit detersio acrimoniae & dilutio. Vas aqua pura plenum proportionem ha¬
bens ad vinum, inuerso ore immittitur in subiectum calicem vino imple¬
tum: illo descendente hoc eleuatur. (Solet & super seriis seu dolijs fieri, sed
vitiatur vinum dolij, aqua descendente.)
CAPVT XLI.
De destillatione.
Destillatio est prolectatio, qua essentia extrahitur forma liquoris, & co¬
agulata defertur per stillicidium, translata à vase materiae in excipulum
deorsum locatum.
Quod itaque destillandum est, resolubile in consistentiam humidam es¬
se necesse est, aut cum humore esse, siue is connatus sit, siue foris adiectus:
sunt autem talia maximè vaporosa, & quae spiritus oleosos habent. Vnde si
destillanda per naturam non sunt talia, per artem sunt deducenda.
Et est inuenta destillatio essentiae extrahendae gratia principaliter,
quanquam & famuletur abstractionibus, depurationibus, & similibus.
Cùm item non satis pura prodit separataque essentia, repetitur illa
saepius, sed cum distincto regimine: & vocatur ea res Rectificatio per destil¬
lationem. Eadem potest & sublimationis officio fungi, si aliàs sublimabile
cum humore eleuante attollatur, à quo postea secernitur denuò.
Caussae externae, quibus artificium promouetur, est principaliter calor atte¬
nuans, inde frigus coagulans. Sed & ex accidente destillatio à frigore procuratur
loco caloris externi. Sunt enim quaedam quae externo frigore glaciei, &c. Adhibito,
in se incalescunt & eleuantur. Fit stillicidium etiam in circulatione, sed differt ex¬
tractione, & vasorum dispositione.
Materia debet comminui prius, antequam imponatur ad destillan¬
dum, ita tamen, vt cuiusque destillationis modus requirit. Nec est excedendus
iustus