519
THESAVRVS. 174
vt prius, ad rubedinem, post redigantur omnia
simul in puluerem subtilem, & positis omni¬
bus in bocia (vt supra) per sex dies continuos
vi ignis destillato, cauendo ne iuncturae alem¬
bici malè sint clausae, &c. Hoc liquore quęuis
membra possunt amputari, si in eo lignum ex
olea arbore madefiar, & hoc ligno signetur
locus amputandus. Et id quidem tantae est ef¬
ficaciae, vt carnem aperiat, ac si rasorio disse¬
cta foret & operationem suam facit, sine vlla
sanguinis effusione, aut hęmorrhagia. Atque
hoc causticum est ex secretis secretissimis to¬
tius Chirurgiae, & à me ipso pluries proba¬
tùm, atque ab alijs, vt ego saepe aspexi. Idem.
Oleum vitrioli naturale & subtilissimum,
dulce gustu, quod pro miraculo habetur. Recipe vi¬
trioli Vngarici lb. iiij. tere subtilissimè & in
bocia desiccetur, deinde rursus in aliam par¬
uam bociam perlutatam impone fortiter con¬
stringendo, & impellendo. Tum super infun¬
de vini sublimanti, rectificati vsque ad summum
lb. iiij. deinde repone ad digerendum dieb. 40.
postea destilla, & videbis oleum vitrioli natare
in superiori parte vini sublimati. Oleum verò
vitrioli commune permiscetur cum sua aqua,
ideoque habet opus rectificatione, ex lib. man.
Oleum vitrioli, quod mortifiat cancrum &
fistulas, & praecipuè vlcera antiqua corrosi¬
ua, sic fit. Recipe vitrioli Romani vsti in cacabo
ad rubedinem lb. j. puluerisetur subtiliter,
deinde adde olei oliuarum lb, semis, pone in