519
EVONYMI
bociam vitreatam, & sublimetur commu¬
ni modo: tum destilletur cum bocia contra
bociam, aut per alembicum, addendo pa¬
rum aquae vitae, bene rectificatae, vt ascen¬
dat, etc.
Fumanellus de oleo vitrioli contra can¬
crum, sic scribit. Extremis morbis, extrema
remedia optima sunt: cum igitur cancer hu¬
ius sit generis, licet ipsi extrema adhibere re¬
media, cuiusmodi est oleum vitrioli cuius hęc
est confectura, vt sumatur vitriolum rubifi¬
catum, ignitum vtique & tritum, & in alem¬
bico positum, ingeniosè destilletur. Huius
die prima detur ieiuno, gutta vna, cum vn¬
cijs tribus aquae buglossi, & die secunda, gut¬
tae duae cum maiori aquae quantitate, siccque
addendo guttam & aquam, vsque ad dies
quinque. Istis peractis, oleo praedicto cance¬
ris extrema siue margines liniantur, donec
cancri materia radicitus eximatur. Hoc au¬
tem medicamentum, expertum non est à me,
sed ab empirico habui. Cancrosos conco¬
quens humores, constat ex succi fumarię, bor¬
raginis, scabiosae de vno quoque y iij. endi¬
uiae, scariolae, cuiusque y ij. epithymi, senae, vi¬
ni granatorum, ex singulis y iij. sacchari q. s.
fiat syrupus. Soluentia sunt, elect. hamech.
pil. de lapide lazuli, pil. indę, sena, epi¬
thymum, aqua lactis cum sena
ipsa macerata.
DE