519
EVONYMI
sufficere queat, & impone cucurbitam infe¬
riori instrumento, ac locum, vbi coniungun¬
tur obline luto, ne aliquis vapor exire possit,
Similiter & canalem ascendentem obstrue, li¬
gneo cono, vt extrahere eum possis, si affuden¬
da est aqua calida, quod fiet, si parum ipsi ine¬
rit, & oleum exire nequiuerit. Canali inferio¬
ri appone alium canalem stanneum, vel ex cu¬
pro confectum, transeuntem vas aqua frigida
repletum, quae vbi calefacta fuerit, aliam fri¬
gidam affunde. Illi verò canali receptacu¬
lum adiungito, in quo sit lb. i. aquae frigi¬
purissimae, satis magnum & capax aquae cum
oleo. Sit autem vel vitreum vel figulinum, munitum
vitro, non cupreum, quia facillimè oleum con¬
trahit viredinem ex aerugine quae cupro in¬
est, omniaque optimè & diligentiss. obstruan¬
tur. Haec vbi facta sunt omnia, circa cucurbitam
prunis ardentibus accende ignem placidum,
suppeditantem ex omnibus partibus aequalem,
in principio calorem, & auge eum succelsiue,
vsque ad vesperam (vno enim die ea destillatio
finitur) donec tota cucurbita tegatur & ob¬
ruatur ignitis carbonibus. Et obseruandum est
vbi cucurbita quasi excandescit, ablolutam
esse destillationem, quare ignis remouen po¬
test, stent tamen sic per integram noctem sine
igne, vt per se frigefieri possint. Postea exem¬
ptam cucurbitam, reperies vacuam à succino
lapillos qui ipsi adhuc insunt nigros quasi
fuligine obductos. In fundo verò inferioris
instru¬