519
THESAVRVS. 179
instrumenti cernes feces, vel scorias picem
referentes, oleo innatante per canalem cum
laqua ad receptaculum delato, quae vtraque re¬
seruanda sunt, donec rectificetur oleum. Et
haec sufficiant de priori destillatione.
DE RECTIFICATIONE.
Veniendum iam ad secundam & postre¬
mam destillationem quae fit per ascen¬
sionem, & est rectificatio olei, id est, puri ab
impurò segregatio. Peragitur autem sequen¬
ti modo. Accipe cucurbitam vitream, atque in
eam infunde aquam cum oleo, vt venter ipsius
repleatur vsque ad collum, & imposito ipsi alem¬
bico similiter vitreo, balneo committe, & om¬
nia optimè communire debes, ne calor eam
perfringat, & calida aqua est affundenda. Si¬
quidem vitrum calefactum subi tam frigefa¬
ctionem perferre nequit, sed rumpitur. Qui¬
bus peractis, applica alembico quoque recepta¬
culum vitreum, & exibit oleum purissimum
pauca aqua permixtum, quae segreganda est
ab oleo, instrumento vitreo, quale est Valerij
Cordi, quo semper est vsus, vel ipsius defe¬
ctu, alio infundibuli formam referente. Inna¬
tat enim hoc oleum aquae.
Potest autem haec destillatio quoque fieri
per arenam eodem modo, obducta tamen cu¬
curbita luto, ne calore frangatur: sed melius
& purius fit per balneum.
Z 3