469
DE ENCHERIA.
59
Destillatio per cacabos est cum fit in fornace cacabaria, & sic de alijs.
Interdum destillationes plures ascensoriae concurrunt, veluti cum eo¬
dem opere per balneum maris, & roris destillamus: eodem per balneum &
arenam, si quidem duo catini diuersas res continentes sibi inseruntur mu¬
tuo: vel in eodem catino aqua est & arena simul, & tunc etiam calor auge¬
tur.
Sunt & vicariae huius destillationis ascensoriae. Nam cum pro fornace
solis calore vtimur, destillatio ad solem fieri dicitur, vbi attendendum est, vt
calor vas materiae verberet eo gradu qui requiritur, non autem tangat rece¬
ptaculum. Vocatur destillatio per parabolam, cum speculo collecti radij
repercutiuntur ad conceptaculum: vel destillatio per crystallos cum à glo¬
bis crystallinis radij ijdem ad vas diriguntur.
Est & destillatio per patinam, quae vel super fornace sit, vel ad solem.
Si ad solem, res concisae humectaeque in patina vel concha collocantur, &
sursum alia patina disponitur, quae vapores suscipit, & coagulatos per quan¬
dam inclinationem demittit in ollam vel aliud vas commodè applicatum.
Si super fornace aut foco, perinde fit ac in balneo, vel stusa sicca. Nam vas
continens in aqua locatur, vt inde vapores assurgant in imminentem pati¬
nam, vel campanam: vel immediatè igni admouetur, idemque peragitur.
Nonnunquam coniungitur destillatio per patinam, & balneum seu
maris seu roris: (nisi duplex balneum fieri velis, humidum & siccum, oper¬
culum enim balnei ita informatur vt sit instarpatinae, à qua procedit ro¬
strum. Si itaque res immerguntur aquae aheni, & postea cucurbita cum
alia materia imponatur; duplex vno opere peragitur destillatio.
Est & cum vasa destillatoria fimo, dolijs aquae calidae, vel labris, &c. In¬
seruntur; & sic multiplicibus alembicis simul destillare possumus. Quae¬
dam ollae inclusa infodiuntur terrae. Collum prominens munitur alembi¬
co, datoque igni circulatorio peragitur destillatio ascensoria, in qua tamen
interposito quodam cauendum est ne alembicum feriat spiritus ignis. Ita
destillari possunt spirituosa & tenacia quae facilè exundant. Sed & opus
tunc est canalibus serpentinis, & refrigerijs.
CAPVT XLIII.
De destillatione per inclinationem.
Destillatio per inclinationem est, quae fit vase continente materiam in
latus inclinato, rostro deorsum vergente. Illud vas cum plaerumque
sit tetorta, etiam destillatio per retortam opus nominatur. Nonnunquam
& destillatio per descensum dicitur, quòd parua fiat eleuatio, indeque mox
deorsum reflexio; vel quod spiritus mox deorsum reuocentur, & sine alem¬
bico in curuatura coagulantes descendant.
k 3
Inuen¬