469
60
ALCHEMIAE LIB. I.
Inuenta propter ea est quae firmae sunt compagis, & spiritus graniores, dif¬
ficulter in altum scandenets reddunt. Postea verò accommodata etiam te¬
nuioribus est. Dispositio variat. Retorta sine alembico proboscide vltima
iungitur inferius locato receptaculo, idque vel immediatè, & tunc simpli¬
citer deorsum spectat cornu; vel per serpentinas; & tunc reuocatur extre¬
mitas rostri sursum, vt in altum elatis canalibus rectè respondeat, ipseque
venter retortae in superiore parte fornacis decumbit sepultus in catino ci¬
nereo vel arenario. Hoc tunc potissimum fit cum oleosa tenuia destillan¬
tur. Ibi verò in medio fornacis reuerberatoriae venterponitur, ita vt à
latere promittat collum per rimam, quae obturanda est exerto eo. Et hoc
modo firma mineralia destillantur sine catino, retorta tamen crasso luto,
eoque duplici vel triplici nonnunquam obducta & probè resiccata. Quod
si catino cinereo vel arenatio libet vti, quod fieri potest in minus solidis, et¬
iam hoc locum habet: nonnunquam tamen saltem pasta cineraria pro cati¬
no & luto est, tuncque minor datur ignis.
Cum destillantur ea quae spiritus acres fundunt, in receptaculo fonta¬
na ad tertias plena esse debet, quam postea rectificando aufferre denuò pos¬
sis, si placet (non enim semper id fit.) Interdum idem mergitur in vase
quae frigidae ad partem tertiam, vel quarti digiti altitudinem, & desuper ad¬
mouentur lintea madida, & spiritus citius coagulentur. Ignis datur per
gradus, vt primus plaerumque duas horas duret, reliqui pro rei modo.
Est & rectificatio per retortam, sed igni leni. Si res imposita facilè ele¬
uatur spiritibus crassis, quales sunt in sublimatione; adijcimus salem, vel fa¬
rinam silicum, aut laterum, vel quod potius est: fragmenta horum instar se¬
minis canabini.
Cum retortae locantur in aheno balnei, etiam imbecillia possunt per
inclinationem destillari. Sed & tunc coniungi potest destillatio per alem¬
bicum è medio aheni assurgente cucurbita, & per inclinationem ad margi¬
nem dispositis tribus vel quatuor retortis, pro capacitate aheni, quarum
colla per plicas prodeant.
Affinis destillationi inclinatorię est destillatio per lacinias, quam sepa¬
rationibus accensuimus, cum per eam tum abstractio aquositatum à pulue¬
ribus elotis fiat, tum separatio succorum, in quibus à fecibus & parte crassa,
subtilior segregatur. Nominatur autem destillatio, cum fiat per stillici¬
dium.
CAPVT XLIIII.
De destillatione per descensum, vbi de descensione.
Destillatio per descensum est, cum absque eleuatione prolectatus hu¬
mor deorsum destillat.
Itaque