519
EVONYMI
x. DE AQUA VITAE SIMPLICI ET
COMPOSITA.
2. DE SVCCIS ET EXTRACTIO¬
NIBVS.
3. DE SALIBVS.
4. DE BORACE.
5. DE AVRO POTABILI, ET OLEO
AVRI.
DE AQVA VITAE SEV VT
vocant, ardente, destillanda, deque eius¬
dem facultatibus.
QVAE è vino, aut eiusdem faeci¬
bus, destillatur aqua, alijs dicitur
aqua vitae, quòd vitam nimirum
fulciat, seniumque remoretur: sed à¬
qua mortis rectius vocari posset, si non ritè
fuerit parata, vtpote quod talis plus incommo¬
di, quàm commodi afferat, vt refert author Py¬
rotechnię: alijs verò ardens appellatur, quod
pilis capitis super affusa, vel panno, adhibita
candela ardente, statim inflammetur, videan¬
turque capitis pili vel pannus ardere, licet neu¬
trum consumatur. Dicitur etiam ad extre¬
mam subtilitatem redacta, à Chymistis, Quin¬
ta essentia. Destillatur verò, ex generoso non
nunquam vino, albo vel nigro: plerunque ex
fęce cuiusque villi vapescentis, per turbinem
seu metam furnariam prunis moderatè ex¬
calefactam, exprimitur, vt author est Lem¬
nius. Caeterum quando ex ipso vino aqua vitae
destil¬