519
THESAVRVS. 182
destillatur: audio, inquit Gesnerus, ex satis
magna vini quantitate, parum aquae arden¬
tis destillari: ex faecibus contrà, multum. E
vino Alsatico, aqua vitae non vsque adeò bona
destillatur. Porro vinum ardens, leuitate fe¬
reliqua omnia humida superat. Quum
nim quatuor sint (vt idem Lemnius author
est, lib. 2. cap. 34. de Occult. naturae miracu¬
lis) quae leuitatis, ac grauitatis, ratione inter
se certent, vinum, aqua mel & oleum: horum
omnium leuissimum, minimique ponderis
est vinum ardens, quod oleo admixto fluitat,
summasque partes subit, oleo in imis subsi¬
dente. Est enim illi prorsus excocta terrea
mnis concretio, totaque illius substantia ignea,
aereaque, effecta est. Proximum huic leuitate
est oleum, etc.
Quod si experiri velis, syncerane sit, an ad
ulterina haec quinta essentia: mantile aut lin¬
teum liquore illo madefacito, & flammae ad¬
moueto, si confestim inardescat, illaeso inta¬
ctoque linteo, efficacissima est. Inflammescunt
si quidem sudariosa aqua hac macerata, at
non consumuntur. Flamma enim leniter mo¬
peplo incumbit, nec penetrat, sed lamben¬
do absorbet cognatum sibi ac familiarem,
gneaeque naturae liquorem. Quod si volae manus
non nihil imponas, admouerisque ardentem
papyrum: ardescit quidem palma, at manus
non vritur.
Illius vim mirificam, in multis rebus sum