519
THESAVRVS. 185
Vitalis de Furno, ex multis, has quoque illi
tribuit facultates: Apostemata rumpit intrin¬
seca, & extrinseca, si bibatur, aut extrinsecus
cum ea aliquories liniantur. Oculorum macu¬
las, eorumque ruborem & calorem aufert, la¬
chrymam etiam ab oculis fluentem restringit.
Spleneticis valet & hepaticis, vbi sobriè pote¬
tur. Mercurium congelat, cuprum dealbat, spi¬
ritus & corpora calcinata soluit. Vulnera cu¬
rat, omnemque guttam, cancrum, & fistulam,
si potetur, aut locus vulneris abluatur. Intel¬
lectum acuit, sobriè sumpta, praeterita ad me¬
moriam reuocat, hominem super omnia red¬
dit hilarem, iuuentutem conseruat. Salsum
phlegma, guttamque rosaceam curat. Narium
foetorem, gingiuarum, axillarmque tollit.
Apostema in gutture rumpit gargarisara.
Melancholicis plurimum confert, ischiati¬
cis, podagricis, & artheticis multum prodest.
Hydropicos ex causa frigida, curat. Colicam
passionem patientibus, plurimum confert.
Cum calce sua in vino soluta, lapidem fran¬
git vesicae: cum suo sale verò soluta, renum la¬
pidem frangit atque fugat. Febremque quarta¬
nam tollit, sobriè assumpta. Leprosus si non¬
nunquam de illa moderatè biberit, lepra non
vltra ascendet. Prodest etiam conceptui, si
praegnans de illa biberit. Si modicum de ipsa
bibatur interdum, aut in ore retineatur, ipsum
rheuma curat. Oculos subuersos, quando pal¬
pebrae resoluuntur, illita curat. Audaciam
a