519
EVONYMI
praestat; si pusillanimis aliquis aut formido¬
losus de ea interdum potauerit. Hactenus
Vitalis. De facultatibus praeterea eiusdem
quae, in genere, haec scribit Leuinus Lem¬
nius lib. de Occultis naturae miraculis. Nul¬
lus, inquit, liquor, qui in aliquem vsum cor¬
pori humano adhibetur; est aqua vitae, aut
leuior aut penetrantior, aut qui omnia à pu¬
tredine, aut corruptione magis praeseruet ac¬
tueatur. Cuius vsus sic inoleuit apud Belgas
vt liberalius, quàm valetudini commodum
est, assumant. Neque enim omnibus, aut quo¬
uis tempore, eius potus aequè salubris est: ma¬
cilentis siquidem, siccaeque naturae hominibus,
denique aestate, vsus eius admodum perni¬
tiosus est, adurit enim corpora, atque humo¬
rem natiuum depopulatur. Obesis autem
corporibus atque humidis, quique pituitosis
humoribus redundant, nihil incommodat
nam & humores excrementosos concoquit,
& corpora à lethargo, atque apoplexia, mor¬
bisque frigidis vindicat ac tuetur. Quapro¬
pter hybernis mensibus moderatum illius
vsum concedo, nempe sesquidrachmam, quae
cochlearis mensuram implet, exquisitè sac¬
charo edulcatam, adiectoque exiguo panis
primarij bolo, quo minus vi adurente cere¬
brum narésque feriat, aut hepati noxae ali¬
quid, penerrabili, feruentique calore inferat.
Foris verò admotum, neruis ac musculis
membrisque algore oppressis auxiliatur,
mnesque