519
THESAVRVS. 186
mnesque affectus dolorificos, qui in frigidis
humoribus consistunt, compescit ac discutit
vi calorifica, ac celeritate penetrandi. Quin
& apoplecticis loquelam restituit, si seminis
erucae & aceti scillitici momentum illi com¬
misceatur. Quod si id genus vini factitij, bis
teruè in alueum stillatitium immissum, ignis
vi extrahatur, incredibilem vim penetrandi
consequitur. Haec Lemnius.
DE INSTRVMENTIS, QVI¬
bus ad aquam vitae destillandam arti¬
fices vtuntur.
In destillatione aquae vitae, quoniam multi
spiritus crassi, vi caloris eleuantur, necesse
est temperare eos, & subtiliores reddere benè¬
ficio instrumentorum longorum, angusto¬
rum, & sinuosorum: nec solum refrigeratio¬
ne opus, sed etiam in loco frigido, vbi aqua ni¬
mirum actu frigida permaneat, ne aliqua vi¬
scositas aut crassities, ad alembicum perueniat,
destillatio perficienda. Vnde factum est, vt ab
artificibus varia sint inuenta instrumenta,
quae id praestent.
Aquam ardentem nonnulli per vesicam de¬
stillant, de quo consule Lonicerum: verum is
destillationis modus, propterea quod aquam
affundant, non omnibus probatur. Viuntur
autem hoc modo, propter compendium, ferè
Pharmacopolae tantum.
a 2