519
THESAVRVS 189
DE VARIIS MODIS DESTIL¬
landi aquam vitae, tum simplicem,
tùm compositam.
Aqua ex vino meraco sublimata, inquit
quidam incertus, nouum id inuentum
est, per vitreum aut aeneum infurnibulum
sublimare, in quo vilis materia substat: quod
leue est, vapore continuato, sublimia petit.
Aquam ardentem simplicem, sic destillare
iubet Vitalis de Furno. Accipe vinum bonum
ac forte, purum, rubeum, pone in alembico,
& destilla lento igne, sicut fit aqua rosacea, &
exibit per sublimationem aqua ardens, quae
quo saepius destilletur, tantò erit subtilior
& vtilior.
VT AQVA VITAE SEMEL.
destillata, aequè bona sit, easque faculta¬
tes possideat, quas alia ter, qua¬
terue aut etiam saepius
destillata.
Si aquam vitae simplicem vel vinum ar¬
dens, vna destillatione, ita destillare volue¬
ris, vt in virtute sit, ac si esset vigesies destilla¬
latum, spongiam super os cucurbitae obduci¬
to, & alembico sigillo Hermetis clauso, ap¬
positoque recipiente in balneo, destillato. Ita
enim sit, vt spiritus vini in coelum ascendat,
& rursus cadat in terram, hoc est, recipientem,
aquositas verò omnis remaneat in spongia.
a 5