519
EVONYMI
Hoc modo quidam Alchymista pro maxi¬
mo secreto, vsus est. Contulimus, inquit Ges¬
nerus cùm aqua vitae sine spongia semel de¬
stillata, & inuenimus nostram magis virtuo¬
sam: & rursus, cùm alia decies destillata sine
spongia, & nostra magis penetrabat, quam
illa. Destillator quidam apud nos, affirmat,
aquam vitae semel tantum destillatam, valde
insalubrem ijs, qui eam bibunt, habereque ma¬
gnam putrefaciendi vim, quod ipsum hac pro¬
bat, experientia: Si accendatur, inquit, aquam
ardens, ac paulo post rursus extinguatur,
quod reliquum est, valde foetere. Quae verò
qua bis torue fuerit destillata, neque foetere, ne¬
que putrefacere.
De quintae essentiae per balneum Mariae
destillatione è vino. Recipe vini albi optimi men¬
suras quatuor, aut quinque, secundum capaci¬
tatem vitri aut vesicae, ita tamen vt tertia ve¬
sicae pars sit vacua, vitro superpone alembi¬
cum, perlutetur cum albuminibus ouorum,
cum farina & aqua mixtis simul, & super
pannum lineum extensis, reponatur ita in bal¬
neò Mariae, deinde destilla lentissimo igne,
die noctéque, ex quinque mensuris, mediam,
& quod destillasti, vsui pro extractionibus
reserua.
Aqua vitae è vino ter destillata. Recipe libras
viginti vini boni & crassi, & trahe de illis
lb. iiij. in vase vt scis: postea de illis quatuor
libris, trahe duas libras: & iterum de illis dua¬
bus