469
62
ALCHEMIAE LIB. I.
Nonnunquam calces sacculo inclusae coquuntur in aqua, vt diffluat
quod solubile est. Aqua coagulatur. Coagulum tritum cucurbitae inijci¬
tur, quae inuersa ponitur super infundibulo quod intus filtro chartaceo
sit stratum, & locatum super recipiente. Ita in aëre vapido paulatim descen¬
ditur quod purum est.
Caeterum haec operatio vicina valdè est solutioni per deliquium, &
coagulationi. Itaque & illa semper concurrit, haec nonnunquam. Distat
tamen deliquium simplex à destillatione per formam propriam, quod hic
extractio essentialis partis fiat ab impuritatibus, soluta essentia destillante,
manentibus verò illis quae sunt insolubilia; ibi verò intelligitur solutio per
diffluxum duntaxat, siue fiat segregatio vnà, siue non.
Abutimur hac destillatione etiam contra scopum, cum relicta essen¬
tia, destillamus per descensionem aquositatem proiectilem.
CAPVT XLV.
De transudatione.
Transudatio est cum in destillatione descensoria essentia prolectata
transudat, guttatimque in receptaculum defertur, calore suprà ad¬
moto.
Focus enim supra est circa ergastulum; vnde & igne circulari agi dicitur.
Furno fit descensorio, balneo descensorio, arena descensoria & simili arte.
Modis fit pluribus, ex quibus primus sic se habet.
Res vegetalis, vel animalis, non admodum firmae compagis, tusa, vel
crassiusculè concisa, inijcitur phiolae sphaericae colli angusti aliquantum
prominentis. Debet illa esse ex vitro duplo, vel argilla tenaci, aut luto ar¬
mata. Et cum inuersa, ventre sursum spectante, orificio deorsum, sit locan¬
da, ne excidat materia, conglomerata ferrea filamenta intruduntur, vel si
latius paulò est orificium, etiam opponitur craticula vel lamina foraminu¬
lenta, quae diligenter affigatur. Sit autem illa in medio concaua instar lan¬
cis, & comprehendat vtriusque vasis colla exactè. Fabricetur fornax cum
camera in imo, in quam possit sine impedimento intrare receptaculum.
Huic incumbat panimentum in medio tanto peruium foramine, vt trans¬
mitti possit canalis tubae inuersae, in quem inseratur collum phiolae. Muni¬
atur postea pauimentum istud pariete ex omni latere, ita tamen vt anterior
sit humilior, quo sit aditus ad ventrem vasis, & ignem. Iam demittatur
collum phiolae, sique explet tubam, satis est, si non, luto inferciantur ina¬
nitates. Promineat autem collum infra pauimentum, vt possit excipulus
adaptari, & pro libitu remoueri. Itaque & lapidi mobili debet imponi re¬
ceptaculum cum committitur collo phiolę, quo subducto queat extrahi, & mu¬
tari. Inde omnibus siccis, ignis accenditur circularis, primum eminus, post¬
ea