469
DE ENCHERIA.
63
ea cominus, donec sufficiens & peracta sit destillatio. Plaerumque prius exit
aqua, post sequitur oleosus liquor, quae permutatis receptaculis sunt exci¬
pienda.
Pro fornace illa conficitur etiam scamnum cum aerea concha, vel fer¬
rea lamella reclinata à margine instar disci patinarij, vel cum patina terrea.
Per medium demittitur canalis ad caua loca sub scamno, vbi est receptaculum.
Omnibus ritè iunctis, ignis circa has circularis accenditur, vt antè. Pro hoc
igni etiam feruor vel calor solis ministrare potest. Sed tunc opponendae
sunt valuae, ne radij receptaculum tangant: & hoc ipsum stare infrigida de¬
bet. Potest & pro scabello tabula lapidea concinnari ad dictum modum.
In imbecillioribus solet calor solis adhiberi, in firmioribus ignis pru¬
narum. Pro calore tamen solis etiam vas tegimus cineribus, & postea pru¬
nas apponimus quae respondeant solari temperiei. Quin & sicubi balne¬
um descensorium in promtu est, hoc vtimur securius.
CAPVT XLVI.
De secundo modo transudationis destillatoriae, quae
fit inhumando.
Secundus modus est in humatio descensoria. Scrobs vel fouea in terram
demittitur, latera eius incrustantur argillâ. In hanc ponitur olla firma,
quae quidem, si oleum excipere volumus, tertia parte sit impleta frigida
qua, aliàs vacua. Haec sit pro receptaculo. Orificio eius annectatur fundus
alius ollae pertusus minutis foraminibus, & adaptetur, agglutineturque pro¬
bè. In hac sit materia destillanda, clauso orificio per operculum commodum.
Nonnunquam tamen à figulo hae duae ollae solidè iunguntur, relicta fistula
laterali in excipiente. Sed & inuersa alia imponitur intercedente patina
ferrea, vel cuprea pertusa, cuius margo limbum reclinatum habeat, vt su¬
perioris ollae collum excipere ritè possit: quae si deest, lamina perforata, vel
craticula lignea, &c. locum explet. Vasis ita compositis, terra aggeritur
vsque ad ventrem superioris, vt commissura sub terra sit, vel etiam alti¬
us interdum. Ignis datur circularis per gradus, donec etiam obruatur venter
superioris. Si res solidiores sunt, augetur calor, donec etiam excandescat ol¬
la externa.
In resina ex scapis ferulaceis prolicienda, variat apparatus nonnun¬
quam. Sunt enim qui vase vitreo, cuius forma sit instar tubuli, amplitudine
palmari, fundo foraminulento, includunt materiam. Fundo accommoda¬
tur infundibulum, cuius fistula in excipulum desinit. Ignis è palmari distan¬
tia lentus datur. Quidam duas ollas compingunt, & inferiorem collocant
in aqua feruente, vt vapor feriens superiorem, pro foco sit.
(Mesue in destillatione oleum Iuniperi apparatum hunc ita descripsit: "Cape
ex
l