519
THESAVRVS. 197
auri ac etiam succum limonum cum margari¬
tis, taliter vas sigillando quod nequeat expi¬
rare. Postea facies foueam in terra in loco hu¬
mido, ad profunditatem trium pedum, &
solarium dimidij pedis ex viua calce in fundo
foueae constituas. Tum illud vas in medio
colloca, cum fimo equino seu vinacijs circun¬
dando & cooperiendo [sic], super quod vnam vel
duas situlas aquae postea affundas, & sic se¬
pultum postea per dies xij. naturales dimitte,
omnibus tribus vel quatuor diebus fimum
vel vinacias renouando, quibus completis,
extrahe, & totam materiam illam accipe, &
pone in vesica vitrea, & desuper alembicum
taliter sigillando ne respiret, & cum igne mol¬
lium lignorum lento, sine fumo, aquam ex¬
trahe, & in ampulla taliter ad rostrum alem¬
bici liga, ne respiret. Extractam verò aquam
iterum proijce super faeces, & vt prius iterum
destilletur. Tertiò verò ponatur in alembico
sine faecibus, & iterum in balneo Mariae de
nouo destilletur, demum in ampulla benè
clausa vsui reseruetur. De aqua accipe coch¬
lear vnum paruum per se, vel cum alia confe¬
ctione vel puluere. Haec nanque aqua spiritus
multiplicat, ipsos clarificat, membra confor¬
tat principalia, ipsaque disponit, vt impressio¬
nem cuiuscunque pestem inducere potentis,
nequaquam recipiat, etiam factae pestis mi¬
rabiliter impressioni opitulatur. Dum enim
res illae sepultae permanebant, in eis quaedam
b 5