519
EVONYMI
est facta fermentatio. Demum per destillatio¬
nem in eis noua introducta est forma, per quam
non ratione quatuor qualitatum: sed quia tale,
vt loquuntur authores, cuilibet pestem indu¬
cerc potenti, opponitur corruptiuè.
Aqua vitae composita, ad omnes corporis
morbos, Recipe nucis moschatae, floris mo¬
schatae, caryophyllorum, cinnamomi, zingi¬
beris, cubebarum, granorum paradisi, stoe¬
chados, granorum paeoniae ana y s. grano¬
rum sinapis, lauendulae ana y j. cinnabaris
(an sanguinis draconis) coriandri, anisi, ba¬
siliconis ana y s. gagatis (malin, inquit Ges¬
nerus, succini) rorismarini ana y j. maiora¬
nae, cardamomi, foeniculi, liquiritiae, hysso¬
pi, spicae nardi ana y s. florum borraginis,
lilij conuallium, melissae, capitum seminum
rosarum, ana y s. visci quercini, ossium de
corde cerui, ligni aloes, croci y j. saluiae M. j.
Modus parandi hic est. Accipe mensuras vi¬
ni boni quadraginta, destilla per alembicum
in balneo Mariae: in prima destillatione re¬
cipe mensuras duodecim, quas iterum destil¬
la, donec nihil amplius sit in ampulla, quam
quod cortice nucis capi posset, illud reijcias,
quia phlegma est, vinum vltimo destilla¬
tum, destilla iterum quinquies totum & pe¬
detentim, in balneo Mariae, sic erit parata
qua. Recipe postea supra scripta simplicia
mnia, partim minutim conscinde, partim in
puluerem contunde, quae scilicet contundi
possunt