519
EVONYMI
Ratio qua herbae cuius libet succus haberi
potest. In aqua herbae alicuius destillata, im¬
pone siccam herbam puluerisatam, in infusio¬
ne calida feruente, nec tamen coque. Deinde
cola, in colatura deinde impone denuo her¬
bam siccam puluerisatam eiusdem generis, et
infundatur, coletur, hoc saepius repetatur, tan¬
dem destilla in balneo Mariae, pars tenuior
dissoluatur in vaporem, quod residebit in fun¬
do erit mellis consistentia & herbae succus: &
in recipiente aqua herbae. Vel:
Herbae cuius liquorem destillaturus es, suc¬
cum exprime, & expressionis reliquijs vna
cum succo, destillatis liquor erit efficacior &
limpidior, vt audio, Gesnerus.
Modus pulcherimus, nec ita multum ope¬
rosus, quo cuiuscunque simplicis, siue herbae
siue radicis, vera substantia, siuę quinta essen¬
tia atque etiam aqua facile extrahi potest: Aptus
erit hic modus, etiam fructibus diuersis, ex¬
pressis scilicet succis & depuratis.
Accipias radicem aut herbam optimo
tempore collectam, & in vmbra siccatam
aut aere, eamque in vase mundo, affusa pro¬
pria aqua per destillationem aliâs extracta,
macera tandiu, quoad aqua colorem rei in¬
fusę acceperit, tum separa aquàm invas aliud
seorsim, & serua obturatum. Radici autem
aut herbae aliam aquam destillatam affunde,
& rursus cooperta stent, ad aquae coloris mu¬
tationem, tum vt prius aquam separa, & cum
priore