519
THESAVRVS. 207
priore commisce, hoc est repetendum donec
aqua non amplius coloretur, & radix vel her¬
ba, nihil virium amplius obtineat. Quo fa¬
cto, coaceruatas aquas in cucurbita, in bal¬
neo Mariae, cum suo capitello & recipiente
destilla, vt ascendat aqua omnis, & materia
in cucurbita, incrassata sit vt pasta, aut pulti¬
cula. Quod vbi acciderit, materiam relictam
crassiusculam è cucurbitae fundo extrahe, &
vbi in peluim aut vasculum mundum posue¬
ris, lentissimo calori admoueas, vt iuxta for¬
nacem, aut intra cineres calidos, vt paulatim
aliquot diebus superflua humiditas euapo¬
ret, & materia ipsa electuarij consistentiam
acquirat, aut mellis etiam, tunc demum ha¬
bebis optimam & pretiosissimam rei extra¬
ctae substantiam, seu quintam essentiam, cum
qua paucissima etiam quantitate, plus effi¬
cies, quam magnis radicum aut herbarum
aceruis. Seruetur in vase argenteo, aut stan¬
neo obturato, quae quo fuerit vetustior, eo
etiam erit melior. Et nota vlterius, quod
qua per destillationem extracta, non minus
valet, quam alię aquę herbarum aut radicum
destillatae.
Modus extractionum alius. Recipe radicem
aliquam siccam, vt radicem petasitis, ea ad
puluerem subtilem redigatur, & in cucurbi¬
ta ponatur, vinum affundendo ad sufficien¬
tiam, cucurbita perlutata in balneo Mariae
gonatur, & extrahatur vinum. Vbi huius