DE
ENCHERIA.
65
CAPVT
XLVIII.
Descensoria
destillatio
per
lignum.
Qvartus
modus
hic
est:
eligitur
lignum
porosum,
&
torno
excauatur
in
formam
vasis,
cuius
fundus
sit
rarus
&
penè
perspicuus.
Refert
autem
ex
quo
sit
ligno:
nam
transiens
liquor
eius
vim
assumit.
Fundo
subijcitur
olla
recipiens,
&
agglutinatur.
Calor
lentus
supra
&
ad
latera
accommo¬
datur.
Liquor
transudat
per
lignum.
Si
ollam
istam
ligneam
illeueris
alumi¬
ne,
non
facile
ab
igni
corrumpetur.
Loco
ollae
globum
philosophicum
con¬
plicatilem
vsurpa,
vel
etiam
figulinam
futim,
qualis
in
separatione
aquarum
salsarum
aut
lutosarum
vsurpatur.
Est
&
cum
cerea
patella
orificio
ollae
li¬
gneę
obijcitur,
atque
ita
inuersa
illa
per
ceram
fit
destillatio,
quę
tunc
suscipi¬
tur
potissimum,
cum
aliquid
alterationis
simul
à
cera
quaerimus.
Posse
verò
transudare
liquorem,
arguit
modus
separationis
aquae
dulcis
à
salsa
mari¬
na,
per
capsulam
ceream
vndique
clausam.
Adhuc
de
solutione.
Coadunatio
sequitur.
CAPVT
XLIX.
De
coadunatione,
vbi
primum
inceratio.
Coadunatio
est
elaboratio
qua
vniuntur
disgregata.
Appellatur
non¬
nunquam
speciei
excellentioris
nomine
coagulatio;
vnde
extitit
illud
philosophorum
dogma,
quod
chymicum
artificium
in
solutione
&
coagu¬
latione
consistat,
quo
tamen
respicitur
ad
lapidis
mysterium
potius.
Ita
coadunatio
est
solutionis
reductio
in
his
in
quibus
fieri
potest.
Eius
species
sunt
duae:
compositio
&
coagulatio.
Compositio
est
diuersorum
coadunatio.
Estque
mistio,
&
conglutinatio.
Mistio
est
compositio
per
minima
vndiquaque.
Huius
4.
sunt
species:
inceratio
&
incorporatio:
colliquatio
&
confusio.
Inceratio
est
mistio
hu¬
moris
cum
re
sicca,
per
combibitionem
lentam
ad
consistentiam
cerae
re¬
mollitae.
Inde
enim
vocatur
[GR]
ἐγκήρωσις:[/GR]
aliàs
etiam
imbibitio,
quae
fit
perir¬
rigationem,
re
sicca
potante
humidam.
Nec
alia
est
nutritio
medicorum,
qua
sarcocolla,
lythargyrus
&
alia
paulatim
succo
quodam
potantur,
&
ad
vsum
euadunt
commoda.
Apparatus
est
huiusmodi:
Res
inceranda
in
puluerem
comminuta,
quantum
fieri
potest,
ponitur
super
marmore
leui,
vel
in
concha
planiore.
Irroratur
conspergiturque
guttis
paucis
sui,
qui
dudum
inde
est
abstra¬
ctus
aut
prolicitus,
vel
alterius,
qui
habeat
familiaritatem
&
ingressum,
li¬
quoris.
Totum
vnà
teritur,
vt
exacta
fiat
commistio,
&
vndique
appareat
homogenia.
Postea
concluditur
vase
digestorio,
lentissimoque
igni
paula¬
tim
l
2
Imbibitio.
Nutritio.