66
ALCHEMIAE
LIB.
I.
tim
fit
vnio,
dum
res
appareat
penè
sicca.
Vase
reserato,
exemtae
materiae
tritaeque
nouus
datur
potus,
quantum
in
praesens
queat
combibere.
Dige¬
ritur
iterum,
&
repetitur
idem
donec
vel
totum
absumserit,
vel
nihil
ampli¬
us
suscipere
seruata
consistentia
duriuscula
possit,
seu
incipiat
fluere.
Tunc
massa
eousque
digeritur,
donec
figatur
totum.
Ita
inceratio
via
est
ad
fixationem:
&
si
proprius
liquor
redditur
vt
com¬
bibatur,
quod
plaerumque
fit
in
cohobijs
super
capita
mortua;
aiunt
suam
caudam
vorari
à
serpente,
maximè
si
est
colcotar,
vel
simile
aliquod.
In
la¬
pidis
coagulatione
etiam
lactatio
appellatur,
cum
lacte
virgineo
pascitur
in¬
fans
philosophorum,
seu
terra
potatur
imbre
coelesti,
vel
rore
matutino,
quod
est,
mercurio
philosophico,
qui
extractus
est
ex
corpore
eodem.
In
metallis
quae
cum
hydrargyro
incerantur,
ratio
paulò
est
diuersa.
Soluuntur
enim
ea
per
amalgama:
exprimuntur
per
corium:
hydrargyrus
destillatur
inde
&
redditur,
donec
emollescant
illa,
possintque
ad
calorem
candelae
fluere
vt
cera.
Quaedam
per
fumum
hydrargyri
incerantur,
quo
pacto
&
nonnulla
vegetalia
vapore
aquarum
calentium
fiunt
irrigua.
(Vulgus
gallica
scabie
la¬
borantium
ossa
ita
incerat
odore
cinabaris,
vel
hydrargyri
inunctione,
quo
pacto
&
destillationibus
flexilia
fiunt,
&c.)
Vicina
est
incerationi
mollefactio.
CAPVT
L.
De
incorporatione.
Incorporatio
est
commistio,
qua
statim
humida
cum
siccis
in
vnum
corpus
per
formam
massae
contemperantur.
Itaque
hic
non
fit
lenta
nu¬
tritio,
sed
tantum
humoris
statim
additur,
quantum
ad
corporis
misti
con¬
sistentiam
requiritur,
vt
fiat
veluti
pasta,
vnde
&
impastatio
nominari
po¬
test:
in
nonnullis
subactio.
Incorporatae
autem
res
in
calore
digestorio
relinquuntur,
vt
mutua
a¬
ctione
&
passione
crasin
communem
nanciscantur.
Res
autem
illae
elaboratae
omnes
sunt
secundum
magisteriorum,
vel
es¬
sentiarum
modum.
Nonnunquam
tamen
&
integra,
quae
natura
dedit
de¬
purata,
commiscentur.
Vnde
fiunt
chymicorum
magmata,
vnguenta
&
si¬
milia.
Inseruit
huic
operi
contritio,
&
similes.
Ita
digestio
ad
crasin
perdu¬
cit,
cui
coniuncta
nonnunquam
est
divaporatio,
&
alij
exiccandi
modi,
qui¬
bus
humor
abundantior
ad
certos
reuocatur
terminos,
siue
molle
incor¬
poratum
requiramus,
siue
durum.
Ita
interdum
viscidis
succis
pulueres
in¬
geruntur,
&
impastantur
in
mortario
perpistillum.
Huius
loci
est
pharmacopoeiae
vulgaris
compositio,
qua
fiunt
potissi¬
mum
electuaria,
pilulae,
conseruae,
&c.
Nihil
enim
differt
nisi
rei
modo,
cum
chymici
elaborata
per
suam
artem
componant;
pharmacopoei
etiam
inte¬
gra,
&
quidem
plurimum.
Est