519
THESAVRVS. 213
in hunc modum. Principio quicquid apertum
est, cum alkali munda, deinde gummi inunge
in die bis, idque tantisper dum singula solidae
curi restituantur. Porro si nihil adsit, quod pa¬
làm videas, illic vbi dolor delitescit gummi
inunge. In hunc modum me detur podagrae,
paralysi, denique morbo gallico. Vbicunque au¬
tem aliter atque à nobis pręscriptum est egeris,
cum empiricis oleum & operam, non sine pri¬
uato dispendio, perdes.
Viuendi ratio: Nolim hoc loco propriam
viuendi rationem praescribas, sed oportet vi¬
no & cibo apprimè condito, aegrotum foueas.
Nam praedictorum morborum diathesim, non
in viuendi ratione, sed in remediorum energia,
sitam esse, sciendum est. Quare nihil est, quod
hic decumbentem coena perparca maceres.
Nam haec omnia superat, non vulgaris huius
medicaminis vis.
De extrahenda substantia vera è myrrha,
aloe, aut alijs similibus lachrymis pinguibus
è quibus quidem extractio vera nulla fieri po¬
test, sed tantum resolutione destillationeque quae
per filtrum fit, purificari possunt. Recipe exempli
gratia, aloes, q. u. maceretur aliquantisper, in
loco calido, in aqua aliqua conuenienter de¬
stillata, aut in rore, vsque quo aqua coloretur,
tum separetur haec aqua, & noua affundatur,
quę & ipsa, postquam colorem infusi receperit,
effundenda, idque continuandum tantisper, do¬
nec aqua amplius non coloretur. Omnes istae
d 5