519
EVONYMI
aquae per filtrum sunt destillandae, ac vbi fue¬
rit aqua per destillationem separata, remanet
in fundo materia, quàm quaeris. Huiusmodi
extractiones à frigore congelantur, à calore
verò soluuntur: & eodem pondere & dosi ex¬
hibentur, qua res à quibus extrahuntur, id
quod in alijs extractionibus non fit, extractium
enim multò est potentius, quàm id à quò ex¬
trahitur.
DE SALIBVS FACTITIIS
& oleo salis.
Salium quoque quae ex simplicibus exurun¬
Otur, ęquè ferè magnus in medicinavlus est,
atqe salis fossilis aut communis, in communi
hominum vita. Etenim quando à simplicibus
crassum phlegma aufertur, quod nimirum im¬
pedit, quo minus possint operationem per¬
ficere, conuertuntur in materiam spirituolutuus
id quod longa destillatione, & filtratione fit,
vt in igneam materiam quodam modo dege¬
nerent. Nec dubium est, quando ita in salem
sunt conuersa simplicia, atque ita elementum
ignis in ijs habet dominium, quin citius etiam
penetrent, & actionem propriam perficere
possint, vt praeterea tanto simplicium vario¬
rum aceruo, in remediorum compositioni¬
bus, opus non sit. Sed habent huiusmodi sales
facultates aliquas, quibus purgantia reliqua
destillata, ferè destituuntur. Omnis sal inquit
Theophrastus, purgat: at aquae à purganti¬
bus destillatae, ea facultate carent, quia sal eis
non