519
EVONYMI
An praestabit non omnino, nec subitò com¬
burere herbas, vt è cinere lixiuium fiat, sed ad¬
dimidium tantum, vt saporis, odorisque de
herba plus relinquatur, & empyreumatis mi¬
nus? an ad vltimum etiam mastiches aliquid ad¬
ijci poterit, aut gummi, aut aliud, vt glutino¬
sum factum, melius conseruari, & in pilulas
etiam formari possit? Ges.
An decoqui poterit cinis, vt absinthij, cum
aqua eiusdem destillata, vel succo depurato
eius & filtrato: vel herba eius sicca, ita vt in¬
fundatur, simul ebulliat aliquantum, deindę
coletur, sic enim sapor odorque magis aderunt:
poterunt etiam rosae siccae sic addit idem. No¬
tandum autem est, quod quidam praecipit, ne
salium extractiones aqua feruenti, sed frigi¬
da potius fiant. Deinde extractum cinerem,
rursus licet vrere, ac calcinare, rursumque vt
prius salem de eo extrahere, idque toties, quo¬
ad niuil in se salis deinceps contineat. Quod
si sal extractus albedine careat, tum reuerbe¬
retur ad albedinem, quae tria sunt notatu non
omnino indigna.
In parandis salibus notabile etiam hoc est,
vt filtro optime purgentur: quidam etiam vi¬
ginti quatuor vicibus filtrant.
Haec salia, quae Theophrastus dicit esse ve¬
ra alkalia, seruanda sunt in vitreo vasculo, ne
eliquentur in aere, quod maximè accidit sali¬
bus, qui fiunt ex herbis (rebus) quae plus olei
in se habent, & subtiliores sunt. Indurescunt
sales