519
THESAVRVS. 215
sales lapidis instar, aut qui optime filtrati
sunt, pellucent crystalli modo.
Salem hypericonis, in pleuritide aiunt pro¬
batissimum esse. Hypericonis plantam siccam
in cinerem redige super foco, cinerem proij¬
ce in aquam feruentem, & decoquantur, &
partes terrestres ad fundum descendunt. Po¬
stea aqua in cucurbita in balneo Mariae con¬
sumatur, & remanebit in fundo eius sal, quem
exicca bene, de quo dato patienti in vino ca¬
lido, quantum dimidio cortice nucis auella¬
nae contineri potest. De sale hyperici pugil¬
lum vnum exhibuit quidam medicus in vino
maluatico, pleuritico, & testis est Deus, quòd
liberatus fuit.
Salem absinthij quidam in omnibus mor¬
bis ferè exhibet, sed prae caeteris in peste vtili¬
ter offertur in vino, vt audio. Theophrastus
huius salis propinat tria tantum grana hydro¬
picis, verum (vt puto) aliquoties repetit. Ab¬
sinthij sal maximè vrinam sapere videtur, nul¬
la manifesta amaritudine, Ges.
Sal artemisiae vrinam quoque sapit, sed est
candidus & purus, nec non, vt saeuum quod¬
dam, pinguis.
Ex herba kali dicta, salem parant. Est autem
kali herba duorum cubitorum sine spinis, in¬
terdum valde rubens, sapore salso cum quadam
grauitare ingrata, colitur apud locos salsos
& senitur, vt ex ea parent salem alkali. Paratur
autem sic, vt retulerunt ij, qui eum parant. Fo¬