519
THESAVRVS. 216
ea y ij. salis gemmae puluerisati, & totidem
salis alkali, & mellis lb. ij. & lb. j. lactis vac¬
cae, tunc pone ad solem per tres dies, & inue¬
nies lapides.
Aliter bonus sic fit, perfectus ad omne iudi¬
cium. Recipe salis ammoniaci y j. gummi Arabici
y ij. masticis, aluminis rochae ana y s. salis ni¬
tri y j. salis communis y ij. tartari calcinati y
j. omnia trita subtiliter pone in vase vitreo cum
vrina, & fac totum bullire vt spissetur.
DE AVRO POTABILI, OLEO
auri, & puluere Solis, siue au¬
ro vitae.
Variae fuerunt apud antiquos Philoso¬
phos de auri solutione, opiniones, atque
etiam adhuc de eadem inter doctos nondum
satis constat, possit ne, tam pura & syncera sub¬
stantra, qualis auro est, arte aliqua aut huma¬
na industria, vi & facultate ignis, in liquorem
synceriorem, purioremque resolui. Aliquot
huius generis disputationes & argumenta,
nos hic subijciemus, prout inter Euonymi
schedas inuenimus. Sunt autem ferè omnia
à viris doctis, in vtramque partem per lite¬
ras familiariter Gesnero, proposita. Ac pri¬
mo quidem partem negatiuam sic quidam, vir
doctissimus & magni nominis Medicus, tue¬
tur. Si posset, inquit, oleum auri fieri, iam Al¬
chymistae haberent omnia. Non enim fit oleum
e 3