519
EVONYMI
vel aqua, nisi redigatur in spiritum & solua¬
tur substantia perfectè mixti. Id an fieri pos¬
sit, obsecro ad tuam Philosophicam intelligen¬
tiam reuoces. Solui potest aurum, & quidem
in adeò minutas partes, vt cum liquore in de¬
stillatione, vt vocant, ascendat: remanere ta¬
men auri substantiam certum est. Ac multa
sunt quae ita soluunt aurum, vt in minimas
portiunculas redigant. Aquam autem vel
leum, ex auro elicere, [GR]ἀδύνατον[/GR] esse, sciunt
mnes [GR]ἐγχειρητικοi[/GR] artifices. Ac credas mihi, nul¬
lum vnquam, qui hoc affirmauit, reipsa prae¬
stitisse. Croeso ditior esset, qui hoc sciret. Lapi¬
dem & tincturas fieri posse non nego. Quaeso
nugas paululum istas considera. Quomodo
in vase aureo, operculo aureo ignito tecto,
ex auro oleum fieri posset, ita, vt ipsum vas
aureum non dissoluatur? Somnium est, sicut
omnium ferè scripta Alchymistarum, qui tan¬
quàm nonnulli nostri temporis homines.
suam phantasmata, scriptis complexi sunt, re¬
ipsa autem nihil quicquam experti: vt
lijs vanitatibus & mendacijs, sic istis quoque
se oblectant Theophrastei; & ex stultis insa¬
nos facere student. Verisimile est aliquid ad¬
iutum non diuina ope, fecisse illorum Ma¬
gistrum, verum ista remedia, quae diuulgant,
vana ac falsa esse, nihil dubito. Obscuritate
autem implicant, ne peruersitas deprehendi
queat. Sed de his satis. Vnum hoc postre¬
mum adiungam, admodum impudentem
esse