519
THESAVRVS. 220
esse oportuit eum, & inimicum nominis tui
atque hostem, qui tibi hoc persuadere est cona¬
tus. Haec scripsit Medicus insignis ad Gesne¬
rum de auri oleo. Idem ad eundem aliâs in
hanc sententiam scripsit.
[GR]Περὶ ὑλίου τοῦ πιστοῦ[/GR] quid scribam? Otiosorum ho¬
minum speculationes sunt, quae si ad rem con¬
ferantur, oleum & opera perit. In minimas
partes redigi aurum potest, atque ita [GR]πιστὸν[/GR] effi¬
ci: vt autem in spiritum & oleum natura auri¬
conuertatur, spes Alchymistica non veritas
ipsa, ratum esse iubet. Caeterum quin aurum
comminutum in minimas partes, & redactum
in prima sua elementa purissima, possit fie¬
ri potabile: (non tamen sub forma aquae aut
olei) possit etiam alia metalla admistione red¬
dere meliora, & quasi transmutare, non ne¬
go, nec omnino nihil esse, quod de lapide Phi¬
losophorum dicunt, fateor. De aqua autem
& oleo auri quod adferunt, illud falsum esse
omnino certus sum. In eadem sententia viden¬
tur & Auicenna esse, Albertus Magnus, ac
pse etiam Brassauolus, quandoquidem au¬
rum materia constat ita perfectè digesta, vt
quasi contrario omni, aut substantia, aut ex¬
crementitia carere videatur, impossibile vide¬
tur, vi ignis sine alio adiutorio, aliquo modo
in substantia alterari posse. Ac ipsa Brassauol.
De purgantibus, non modo vana, quae de auro
potabili & argento feruntur, sed eriam venena
esse affirmare non dubitauit. In hanc sententiam
e 4