469
DE ENCHERIA.
69
Alioquin vulgare est instrumentis inuncta glutine loca cogere, & sic
relinquere, donec gluten exiccatum commissuram solidauerit.
Peculiaris est inauratio & argentatio per amalgama, quod calefa¬
ctum expresso hydrargyro abundante, inducitur raso prius loco, vel fumi¬
gato per sulphur. Hydrargyrus tollitur exhalatione, color restituitur colo¬
ritio. Bracteae nonnunquam etiam per vernicem, vel similia agglutinan¬
tur.
Est & vis aliqua glutinandi in frigore & siccitate extrema.
Affinis glutinationi est coagmentatio per liquata, quibus ingeruntur
pulueres, & postea concrescere sinuntur ad frigus, vel etiam diuaporante
humore in calore. Famulatur enim hic coagulatio, & inspissatio. Ita la¬
pidum pulueres resina miscentur, fitque pasta, cui includunt numismata &
lia. Solidescunt haec simul in lapidem.
Nec rarò liquor marmoreus insinuat se in lignorum poros penitissi¬
mè. Diuaporante postea humiditate, veluti in lapidem versum lignum
conspicitur.
Sic ars Pharmacopoeorum conficit varia ex sacharo: ceromata fa¬
cit, pilulas, & similia, quae viscidis succis, vel pici, cerae, &c. Includun¬
tur, & ferruminantur mutuò.
Ita natura glutinans arenas, & visciditates fluminum compingens, la¬
pides rudes gignit.
Huius loci etiam est illiquatio terrarum cum metallis, vt cum cadmia,
cupro remiscetur, quae nihil aliud est, quàm glutinatio per minima: & reti¬
net suam substantiam vtrumque, vt indicat reductio, tantumque alterum altem
assistit, & ab eo coercetur.
Ita coadunantur diuersae substantiae.
CAPVT LIIII.
De coagulatione per separationem.
Coagulatio est rerum eiusdem naturae è consistentia tenui fluidaque ad
solidam coactio.
Itaque quae resolutione aquea, aerea, ignea, sunt attenuata, per hanc
in corpus homogeneum reducuntur. Et sic coagulatio comitatur multas
operas, veluti diuaporationem, exhalationem, sublimationem, destillatio¬
nem, &c.
Fit duobus omninò modis: Segregatione vel comprehensione.
Coagulatio per segregationem est, cùm quibusdam segregatis, reli¬
quum concrescit.
Itaque & concretio, [GR] οὐμπηξις [/GR], appellari principaliter poterat. Per¬
agitur calore, quo diuaporat seu exhalat paulatim humor, qui erat caussa
fluoris.